monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 7, XVIII <<<     >>> XX

Caput XIX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 "Saturnum", inquit, "dixerunt, quae nata ex eo essent, solitum devorare, quod eo semina, unde nascerentur, redirent. Et quod illi pro Iove gleba obiecta est devoranda, significat, inquit, manibus humanis obrui coeptas serendo fruges, antequam utilitas arandi esset inventa." Saturnus ergo dici debuit ipsa terra, non semina; ipsa enim quodam modo devorat quae genuerit, cum ex ea nata semina in eam rursus recipienda redierint.
2 Et quod pro Iove accepisse dicitur glebam, quid hoc ad id valet, quod manibus hominum semen gleba coopertum est? Numquid ideo non est, ut cetera, devoratum, quod gleba coopertum est? Ita enim hoc dictum est, quasi qui glebam opposuit semen abstulerit, sicut Saturno perhibent oblata gleba ablatum Iovem, ac non potius gleba semen operiendo fecerit illud diligentius devorari.
3 Deinde isto modo semen est Iuppiter, non seminis causa, quod paulo ante dicebatur. Sed quid faciant homines, qui, cum res stultas interpretantur, non inveniunt quid sapienter dicatur? "Falcem habet", inquit, "propter agriculturam." Certe illo regnante nondum erat agricultura, et ideo priora eius tempora perhibentur, sicut idem ipse fabellas interpretatur, quia primi homines ex his vivebant seminibus, quae terra sponte gignebat.
4 An falcem sceptro perdito accepit, ut, qui primis temporibus rex fuerat otiosus, filio regnante fieret operarius laboriosus? Deinde ideo dicit a quibusdam pueros ei solitos immolari, sicut a Poenis, et a quibusdam etiam maiores, sicut a Gallis, quia omnium seminum optimum est genus humanum.
5 De hac crudelissima vanitate quid opus est plura dicere? Hoc potius advertamus atque teneamus, has interpretationes non referri ad Deum verum, vivam, incorpoream incommutabilemque naturam, a quo vita in aeternum beata poscenda est; sed earum esse fines in rebus corporalibus, temporalibus, mutabilibus atque mortalibus. "Quod Caelum", inquit, "patrem Saturnus castrasse in fabulis dicitur, hoc significat penes Saturnum, non penes Caelum semen esse divinum." Hoc propterea, quantum intellegi datur, quia nihil in caelo de seminibus nascitur.
6 Sed ecce, Saturnus si Caeli est filius, Iovis est filius. Caelum enim esse Iovem innumerabiliter et diligenter adfirmant. Ita ista, quae a veritate non veniunt, plerumque et nullo inpellente se ipsa subvertunt. Chronon appellatum dicit, quod Graeco vocabulo significat temporis spatium, sine quo semen, inquit, non potest esse fecundum.
7 Haec et alia de Saturno multa dicuntur, et ad semen omnia referuntur. Sed saltem Saturnus seminibus cum tanta ista potestate sufficeret; quid ad haec dii alii requiruntur, maxime Liber et Libera, id est Ceres? De quibus rursus, quod ad semen adtinet, tanta dicit, quasi de Saturno nihil dixerit.